Latin
ORATIO PVBLICE HABITA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 256
Unproofread scanNot analysed yet
Prouidit idem callide Lycurgus, qui cum exponere ciuibus se consulturum oraculum de legibus pro mulgatis, ac peteret, ut iusiurandum darent, se interim dum abesset, non immutaturos esse leges. Discedens igitur, non est reuersus, ut perpetuo obligatos religione iuramenti teneret. Ita durauerunt leges illae annos quingentos. Haec atque alia multa à doctis proponuntur, ne iura uero consilio recepta, temere mutentur. Praecipuè uero Christianos decet cauere, non necessarias disputationes, cum propter Deum legibus &uniuersae politiae reuerentiam debeant. Nec dubium, quin si amitteretur haec erudita iuris doctrina, magna confusio, &barbaries in iudicijs &moribus secutura esset: quam, ut prohibeat Deus, qui est author boni status politici, opto. Dixi. AEQUITATE ET IVRE Stricto ex L. placuit, C. de iudicijs. 1542. Ota est uobis honestißima confuetudo, &propter graues caussas in Academijs instituta, qua solemus in his congreßibus de doctrina uirtuquam tis dicere.