Latin
ORATIO PVBLICE HABITA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 257
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim est dignius ho minibus, praesertim nobis, quorum iuditijs &exmplis uita aliorum quoque regi debet, quam in conuentibus de Deo, de uirtute, de honestis disciplinis disserere, &cum nos ipsos, tum alios ad decus excitare. Nunc uero etiam tempora postulant, ut haec nostra exercitia, maiore cura, &diligentia tueamur, &propugnemus, uidemus enim laxatis frenis disci plinae mores populi subinde magis efferari, contem ni leges, doctrinam uitae utilem religionem. Ideo acrius &uehementius pugnare oportet, ne amißis li teris, legibus, &religionibus, infinita uitae confusio, dei obliuio, libidinum impunitas &aeterna latrocinia sequantur. Ad haec mala prohibenda certe opus est eruditione, cultura, &his qualibuscunque exercitijs scholasticis, quae potentes minus adiuuant, quam debent. Quare ut uos ea quantum possumus, coniunctis, &copijs &studijs, defendamus optandum est. Saepe autem hoc loco de legum dignitate grauißimè dictum est.