Latin
ORATIO PVBLICE HABITA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 262
Unproofread scanNot analysed yet
Experientia docuit uitam non posse carere scripoiure, sed uos non solum experientia moueamini, cumulto magis uoluntate diuina: Deus uult scripto are uitam regi à quosi licet discedere priuato arbitrio, leuis erit eius autoritas, et quantum in exem plomali est. Deinde ita sentio, ut Magistratui officum recte facienti Deus nos parere iußit, ita legum uciperendum est. Melius igitur Architecti dixerunt. Lapis ad regulam, non regula ad lapidem accommodanda est: Id magis probandum est, quàm quod de plumbea regula dixit Aristoteles. Recte igitur teatus noster in lege placuit, iubet scriptam aequitatem sequi. Idque semper aequißimum esse statuamus, quod in lege graui consilio recepta constitutum est. Curigitur discernit textus ille scriptam aequitatem à iurestricto, quod aliud non uidetur esse, quam scri pti uerba, sed ego strictum ius hoc loco calumniosam nterpretationem intelligo. Iudaei tenebant uerba cripti de sabbato, ne fierent operae seruiles. Ideo in sabbato nunc quoque adeo superstitiosum est otium, ut non solum non coquant eo die, non accendant ignes in fornacibus, sed ne quidem mucos decerpant sua manu à lychnis. Caussam dicunt non rerum mamitudinem, aut paruitate aestimanda esse haec offitia sed legum uerbis. Speciosa est oratio &saepe ualet: Sed tamen hae uerborum angustiae, non raro pariunt absurdas sententias, &rectiora officia conturbant. Illud igitur rectius est, cum quae libet lex de uno aliquo casu qui plerunque accidit loquatur. Hiccasus in accommodanda lege intuendus est, ut sit norma interpretationum. Lex quae capitali supplicio fures punit, intelligit grassatores &insidiatores, quorum aetas &consuetudo intuenda est. Aliares est, si puer nondum satis intelligens quantum sit in surto turpitudinis, alienum quadam aetatis stulticia auferat, aut si quis modestus, per negligentiam non reddidit alienum: De his casibus legem non loqui consentaneum est. Esset igitur strictum ius calumniosum, uerba referre ad casum alienum à prin cipali intentione legis. Erat in lege Sabbati principalis intentio: Prohibere operas seruiles, hoc est, assiduas, abducentes à ceremonijs diuinis. Est igitur strictum ius, id est calumniosum, complecticasus cae teros, id est domesticae neceßitatis operas, quae non abducunt à ceremonijs. Itaque noster textus sententiam utilem uitae, moribus, paci continet. Cum iubet scriptam aequitatem sequi, prohibet Tyrannides &potentibus frenum inijcit, ne ex priuato arbitrio res iudicent. Deus enim uult &ipsos gubernatores teneri legibus, non uult caecas eorum cupiditates do minari, uult legibus ciuium uitam, corpora. fortunas, connubia munita esse.