Latin
ORATIO PVBLICE HABITA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 260
Unproofread scanNot analysed yet
Quia Magister equitum non ambitione incitatus, nec te mere pugnauerat, sed facere se contra utilitatem Reipub. &contra uoluntatem Dictatoris iudicauerat: Si occasionem è manibus dimitteret, quam Dictator si adfuisset, nequaquam neglecturus erat. Attribuit igitur Aristoteles sapienti iudici potesta tem moderandi scripti, &pene nimium inflectens legum autoritatem, ait eas uelut plumbeas regulas ad negotia accommodandas esse: Fit hoc fortaße saepius quàm prodest, ut &Celsus questus est, ut dicitur in lege, Si seruum. ffide uerborum obligationibus, praetextu aequi &boni saepe periculose errari. Quanta licentia potentibus conceditur, si permittendum est, ut à scripto iure recedant priuato arbitrio, facile est enim ingeniosis excogitare ra tiones in spetiem probabiles, in humanarum uolun tatum actionibus, quae sua natura admodum sunt flexibiles &propter uarietatem causarum &circunstantiarum agitari uarie possunt. Quare laudanda est Atheniensium grauitas, qui lege constituerunt, ut lecti iudices iurarent se pronunciaturos esse iuxta leges, hoc est, non priuato ar bitrio, birio, non commenticia aliqua legum moderation.