Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 275
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi enim erunt modestiores mores, profecto haec bona lu cem doctrinae de deo, Ecclesias, leges, literas, et caete rauitae ornamenta amissuri estis. Quanta bona ami fit Adam uno lapsu? Quamdiu ethnici in tenebris, &horrendis sceleribus uixerunt? propterea quod eorum maiores spreuerant doctrinam primorum patrum. His exemplis uos ad pietatem &modestiam excitate, quod si facietis, non solum dignitatem legum uere intelligetis, sed etiam in gubernatione eritis foelices. Deus enim promittit suis sapientiam &successus. Ita intelligetis leges esse dei uocem, et hunc politicum ordinem, à deo, &institutum esse, &ali qua ex parte conseruari, ut in societate humana innotescat ipse, &nos copulati mutuis officijs, testimonia nostrae sententiae, de Deo &de filio Dei, &mutuam beneuolentiam ostendamus, nosque mutuis exemplis ad uirtutem accendamus. Ad haec intelligenda, profecto opus est ut dixi, quodam studio uirtutis, timore Dei, modestia, &diligentia regendorum morum. Dixi,