Latin
ORATIO IN LAVDEM ARTIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 276
Unproofread scanNot analysed yet
ORATIO IN LAVDEM ARTIS Medicae, Vuitenbergae habita. Ereor, Viri amplißimi, ne qui de Medicinae dignitate male existiment, cum eam subinde laudibus or nari, et encomijs celebrari à nostri ordinis hominibus audiant. Omnibus enim inore est, rebus per se parum honestis ac pul chris, alieno ornatu, et orationis fuco opus esse, quibus commendentur, quando nihil in se habent, quosibi gratiam aut decus parent. Sicut foeminae inhonestae ac deformes, quia ipsae pulchritudine carent, à cerussa formae adiumentum petunt, quo se alijs uenditent. His (si qui sunt) nostri consilij rationem reddendam duxi, ne re aliter atque est intellecta, &falsa persuasione adducti, de disciplina praeclara inique iudicent, aut de honestis factis inhoneste pronuncient. Nos non praedicamus laudes Medicinae, ut ei gratiam &uenustatem conciliemus, quando tanta eius natiua elegantia &innatum est decus, ut nullum non modo lenocinium requirat, sed etiam nec ulla arte magis exornari poßit, quàm natiuo pulcherrimo fuco.