Latin
28
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 28
Unproofread scanNot analysed yet
Tamen omnes honesti &pii homines, praecipue adolescentes, cuiuscunque sint ordinis, quodcunque tandem ingrediantur studiorum iter, siue bonarum artium, siue luris prudentiae, hunc honorem debent habere Deo, ut sacris literis, &Theologiae studiosis (sine qua ad finem, in quem creatus est homo, perueniri non potest) honorem summum habeant. Et nos, quibus mandatur prouincia docendi Euangelij, tametsi uocationis, &rei tantae magnitudo merito nos sollicitos detinet, ut in timore Dei res tantas administremus, tamen gratias ex corde Patri coelesti agere debemus, quod relictis in sua caecitate tot Epicureis, tot acerbis hostibus Euangelij &religionis, tot hypocritis, &Pharisaeis superbis, tot admiratoribus obstinatis huius seculi, nobis infirmis &indignis Euangelij lucem, &aliquas tamen scintillas spiritus Christi dederit, has primitias, hunc arrabonem coelestium bonorum &aeternae uitae, omnibus opibus, omnibus mundi regnis pluris aestimemus. Habeant sibi suam praeclaram beatitudinem, &illa gaudia, qui sine Deo, sine religione, carnalium cupiditatum rabie incitati, anhelant toti ad commoda &uoluptates huius mundi, &prae illis totam Theologiam, totumque Euangelium non unius aßis faciunt, non cassa nuceemptum sibi uelint. Quicquid sit, uel experientia ipsius mundi testatur, illos uersari in incerto, &lubrico, ut Christus ait: Quid prodest tandem, si unus homuncio potiatur rerum, terra marique po tenssit, totumque denique mundum unus habeat, si animae iacturam faciat?