Latin
27
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 27
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde cum nulla sit Philosophia excellentior, nul la sapientia sublimior, aut praestantior, quàm Deum &opera eius cognoscere: omnes homines summo stu dio adniti, &in hoc incumbere debent, ut quamuis lurisscientia, Medica arte, &similibus haec uita carere non poßit, tamen omnibus his rebus, &hoc toto mundo utantur, quasi non utantur, &totum uitae cursum eò institutum &eò directum habeant, ut per studium uerae religionis, exercitium uerbi Dei, ad hanc primae creationis, &coelestis generositatis re deant originem. Sit sanè Theologia, cum aucupio &occasione pecuniarum careat, cum uentos &fumos illos mundanae gloriae non habeat, contemptibi lis coram hominibus, at quàm ingens &infinitus thesaurus est coram Deo. Et quamuis uerae Theologiae doctores et discipuli, siue Patriarchas, siue alios san ctos respiciamus, Habelicis perpetuo subiecti sunt periculis (ut Satanae odium nunquam cessat) duris certa minibus, &uarijs agonibus conflictantes cum diabolo et mundo, &quamuis impij perpetuo teneant titulum ain, hoc est, posseßoris, quod regna poßideant, quaerant opes, fruantur uoluptatibus, habeant ingentem gloriam, &quidem praetextu iusticiae persequantur Ecclesiam, ut Cain in fratrem Habel saeuiebat.