Latin
ORATIO IN LAVDEM ARTIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 282
Unproofread scanNot analysed yet
Quod grauiter quidem illi, &constanter fecerunt (ut eorum ferebat religio) iudicabant enim ili hanc sapientiam, non humanam, sed coelestem esse, quae tam arcanas rerum uirtutes, in ipsis naturae uenis reconditas &abstrusas euoluere, &in lucem proferre posset: neque hominis, sed Dei esse, tanta ho minibus commoda adferre. Quare merito apud eos in diuino honore erant, à quibus diuina beneficia percipiebant. Eos uero, qui de iure respondebant, plurimum admirabantur, &merito quidem, quis enim tam sanctos iusticiae custodes, non magnifaceret? Sed tamen nemo ullum Iurisperitum coelo dignatus est, uerum ijs quorum magna &celebris iusticiae &aequitatis opinio fuit, hanc prouinciam detulerunt, ut apud inferos inter umbras, causas cognoscerent. De Mathematicis ueterum iudicium etiam fabulis testatum est, qui Promethea nobilem sane Mathematicum Caucaso alligarunt, ei pro honestißima disciplina tradita, solicitudinem &mi seriam reponentes: Neque his maior honor Philosophis habitus. Hinc nimirum palam est, inter honestißimas disciplinas, principem locum ueteres Me dicinae dedisse, ut interim taceam Graeciam, cum omni genere disciplinarum maxime floreret, Hippo crati eos honores habuisse, quos prius Herculi mu stra tollenti detulerat. Ex quo Medicinae dignitus splendor aestimari debet, cum ea regio, quae sic uim si pientibus praestabat, sic optimarum rerum iudicio pol lebat, Medicinam tam exquisitis honoribus exon rit, ut dignitate etiam Herculem minorum gentum Deum adaequaret. Et ut honestate, ita &utilitas &dulcedine reliquis disciplinis praestat. Quemadmodum enim in Platone &Demosthene, &eiusden monetae bonis scriptoribus, non tantum magnamiiestas, &ingens sermonis splendor, sed etiam puli cherrimus fructus, &insignis utilitas. Sic etiam Medicinae non minus uoluptatis, &bonae frugis, quàm dignitatis inest, nisi quis putat aliquid melius &optabilius esse bona ualetudine, quae Medicinae beneficio conseruatur, et eiusdem opera labefactata curatur: Quae ex uarijs herbis succos quantiuis precij exugit, in ualetudinis subsidium, sicut apes ex uarijs floribus materiam colligunt, unde mel conflent, quibus nobis à morbis circumuentis, &op preßis opem ferat, qui nobis à fronte, tergo, lateribus, insidias tendunt, ut ne lanus quidem ab his tutus esse queat, si non Medicina adsit, quae ab omni parte morbos tanquam è specula obseruet, &nos, qui eos effugiamus, moneat, uel ab his oppressos, ceu è mortis faucibus eripiat. Cuius rei testis est grauißimus ille, non dicendi modo, sed etiam intelligendi praeceptor &magister Cicero, inquiens: Valetudo sustentatur noticia sui corporis, &obser uatione earum rerum, quae res aut prodesse soleant, aut obesse. At sola Medicina obseruat, quibus nostra natura uehementer oblectetur, &reficiatur quibusue grauiter laedatur, quare idem Author addit: Valetudinem sustentari arte eorum, quorum ad scientiam haec pertinent: &tamen sunt, qui haec monentem non audiunt, qui tum demum sua consilia, imò temeritatem contemnunt, cum iam aut febri concutiuntur, aut morbo contabescunt. Veluti Athenienses, qui de pace non nisi pullati consultabant, sicut Demades inquit.