Latin
ORATIO IN LAVDEM ARTIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 283
Unproofread scanNot analysed yet
Et discunt isti lari magno suo malo, recte sapere, &res uere utiles non temere negligendas esse. Medicina uero, si ulla res alia, nobis in primis necessaria est, cuius opera incolumes, &saluiuiuimus. Sole, igne, aqua, &aere denique citius carebimus, quàm Medicina. Nam praestat semel mori, &magnis miserijs defungi, quàm in longis morbis, quibus liberari nequeas, mi serum ducere spiritum, atque infoelicem uiuere uitam: à quibus multi sic premuntur, à Medicinae auxilio destituti, ut sibi manus adferre non dubitent. Quare Romani Caesares uideri possunt intellexisse, quàm salutares &necessarij essent boni Medici T 2 Rebuspu. oog Rebuspub. qui eis in singulos annos amplißimum supendium ducenta &quinquaginta sestertia pendebant, sicut Plinius author est, cum tamen reliquarum disciplinarum professoribus, centena sestertia modo in annum numerarint.