Latin
ORATIO IN LAVDEM ARTIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 286
Unproofread scanNot analysed yet
Vt enim inter pulcherrimas segetes, triticum &siliginem, zizania &lolium sibi esse uolunt locum, ita &perditi quidam homines in honoratis uirorum ordinibus quoquo modo esse uolunt, qui digni sunt, ut in coruos deportentur, non quibus cum boni uiri litigent. Vos quibus melior mens, &honestior animus est, qui dignitate, splendore, &maiestate naturalium rerum mouetur, amplectemini Medicinam, qua nihil melius, neque pulchrius, neque maius rebus huma nis diuinitus contigit: quae &rei amplificandae com pendiaria uia est, &tantum oblectationis subministrat, quantum humanus animus capere potest. Non enim hic, ut in pictura, inanes umbrae, &uanae corporum imagines nos oblectant, sed res solidae, &ui uum naturae opus, &incredibile, &uarium eius decus, cum summa uoluptate spectatur: tum facit, ut his bonis floreamus, quibus ut abundare foelicissimum, ita &carere miserrimum est. Quare qui beati, quàm miseri esse malunt, hi putent sibi Medicinam omnibus modis amplexandam. Dixi. ALIA ORATIO, I. AVdem Medicinae continens. E ipsa comperio uerißimum esse, quod scripsit quidam Poëta: Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne est.