Latin
ORATIO IN LAVDEM ARTIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 285
Unproofread scanNot analysed yet
Neque isti ueteratores, quibus mala mens, malus animus est, aliter faciunt, aquibus uituperari, laudi ducitur: prudentes uiri recte iudicant. Istos etiam contemnendos duco, qui ebrij inter pocula eructant &crepant: Qui medicè uiuit, miserrime uiuit, uidentes aliquem continen tiae &frugalitatis, quàm crapulae amantiorem. Sed quàm miserè istae hominum laruae delirant, qui existimant istum miserè uiuere, qui medicè uiuit: nae isti ignorant, quid mederi, aut Medicina, aut Medicus sit: quisi intelligerent uerba, iuuandi &auxiliandi uim habere, certe aliter iudicarent. Sed quid moramur hos, quibus nemo sanus respondendum putat, sed helleborum porrigendum, ut purgato cerebro, desinant delirare? Neque Medicorum ordini fraudi esse debet quorundam temeritas &inscitia, qui eius artis titulo se uenditantes, multis fucum faciunt, quibus si quis titulum detraheret, idem sanè eis accideret, quod Cumano leoni, qui pelle nudatus asinus fiebat. Tales non magis Medicinae officere debent, quàm honestißimo Theologorum ordini, triobolares isti Theologastri, qui, ceu foedae Harpyae, &sacra, &sanctißimum Theologici nominis ordinem defoedant, atque conspurcant.