Latin
ORATIO IN LAVDEM ARTIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 293
Unproofread scanNot analysed yet
Neque illum res fefellit, nam cum aegrotus summa diligentia non Medici tantummodo, sed etiam Regis custodiretur, tamen malagmata sua deuorando, bibendoque suam urinam, in exitium se prae cipitauit. Ita non Medici inscitia aut negligentia, sed sua ipsius intemperantia, aegrotus extinctus est. Quoties putas accidit, praesertim in ijs nostris moribus, ut aegrotus tanquam suo se gladio iugulet, cum detrectat Medico parere, cum noxijs cupiditatibus alienißimo tempore frenum laxat, &obsecun dat? Est autem indignißimum alienae culpae Medicum reum agere. Attamen ita fit, ut quicquid peccarit aegrotus, Medico imputetur. Sed nolo commorari in diluendo hoc conuitiorum genere, quae cum uino madent, bene poti in conuiuijs, barbari quidam in Medicinam euomunt. Nam &illi ipsi haec recantant, paulo post, ubi crapula contraxerint alij alias pestes. Et quanquam sero malo coacti, fatentur id quod res est, optime de genere humano hanc artem mereri.