Latin
ORATIO IN LAVDEM ARTIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 294
Unproofread scanNot analysed yet
Neque uero utilitate tantum ducimur ad medicinae cognoscendae studium, sed ex ipsa naturae contem platione, in quia uersatur tota Medicina, incredibilem uoluptatem, eamque honestißimam animus bene liberaliterque institutus capit. Quod enim spectaculum, qui ludi magis delectare nos possunt, quam naturae uarietas, si propius intuearis? Neque tantum in magnis corporibus structuram, ordinem ac uires partium omnium spectare iuuat: Sed minutißimae res uel ma ximam admirationem pariunt, cum animaduerto nullam esse totius naturae partem, tam humilem, tam contemptam, quae non magnam uim medendi habeat. Et non modo in malua &asphodelo (sicut Hesio dus dixit) sed in stercore etiam suillo, aut si quid hoc uilius est, magnas inesse commoditates. Ego profecto mirabiliter afficior, cum has rerum naturas conside ro, &cum ipsam architecturam mundi admiror, tum uideor mihi tanquam manu prendere Deum, qui sese infundit in omnes res, uegetat et alit omnia, et suas cuique rei uires, tanquam oeconomus distribuit &uoluit. Opinor in tanta rerum uarietate cerni sese. atque hoc studium contemplandae naturae ita multos tenuit, ut quanquam Medicinam non exercerent, tamen toti fuerint in ea perdiscenda. Verum mihi humanius uidetur, quod didiceris, id etiam expromere in usus hominum, &maiorem laudem meritos esse eos, qui morbos curarunt, quam qui domi inclusam artem tenucrunt, contenti uoluptate, quam ex cognitione capie bant.