Latin
CONTRA EMPIRICOS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 298
Unproofread scanNot analysed yet
Ego uero etsi propter dignitatem studiorum ac literarum, etiam aliarum profeßionum abusu com moueor, tamen omißis alijs, tantum de mea arte dicam, quae quo fructuosior &gratior est hominibus hoc plures habet, qui famam artis affectant. Nullius generis artificis plures reperiuntur, quàm Medici. Sed magna est, ut luris consulti dicunt, artificum differentia. Quidam profitentur artem, polli centur hominibus salutem in maximis periculis, cum nunquam didicerint; sed alicubi in myropolijs, aut tonstrinis seruierunt, ubi transcripserunt quaedam remedia, quorum neque causas, neque uires norunt, neque quo in loco ualeant. Neque uero tam stulti sunt, ut hoc instrumentum ad existimationem colligendam satis esse putent: Sed mutuantur ex Rhetorica alias quasdam artes, per quas magis, quàm beneficio illorum remediorum inclarescunt, prolixe de se promittunt, detrahunt de existimatione aliorum: Scitum est enim laudem ex aliorum uituperatione quae rere, domi suae apparant remedia, ut reddant aliorum operam suspectam, callide obseruant affectus aegrotorum, aut istorum, quibus aegroti chari sunt, ad hos alludunt, his parasitantur.