Latin
CONTRA EMPIRICOS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 299
Unproofread scanNot analysed yet
Si in magnis periculis, alij simul adhibiti fuerint, hic quaedam à collega furati, pro proprijs clam obtrudunt, ut collegae detrahant fidem, cum succedunt alijs, remedia à prioribus scripta tradunt eadem, sed fucata, ne imperiti agnoscant. Si quid bonae rei euenit, laudem in se transferunt, si quid secus accidit, deriuatur omnis culpa in alios. Et quoniam in hac uanitate ingeniorum humanorum, praedictiones etiam requirunt homines, maximeque aegroti: ut curiosis satisfaciant, iactitant se astra consulere, cum quidem non ex astris, sed ex coniecturis praesentibus uaticinentur. Vidimus etiam qui Magicen adhibebant, qui ex urina non solum de morbo diuinabant, sed narrabant aetatem, dignitatem uitae, formam aegroti, etiamsi esset ignotißimus. Talibus artificijs admirationem sibi pariunt, non scientia medendi, &concurritur ad hos impostores, sicut concurrit populus ad sanctos: Nam hi quoque uidentur exercere Medicinam, ad S. Valentinum, Vitum, Genefefam. Quid est autem indignius, quàm praestantißimam artem diuinitus ostensam hu mano generi, ad uitam tuendam, continentem doctrinam maxime liberalem, uidelicet, naturae corporum cognitionem, ita corrumpi &adulterari, admixta uel peruersa quadam Rhetorica, uel magia, uel hoc genus alijs imposturis.