Latin
CONTRA EMPIRICOS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 303
Unproofread scanNot analysed yet
Prudens Medicus con iunget utrumque, artem &experientiam. Nam experientia sine ratione, sine doctrina, sine arte, nihil nisi domesticum latrocinium est, &possem multa exempla commemorare, quomodo decepti experientia contra rationem Empirici, uiros optimos cru delißime interfecerint. Quare si quos nihil offendet indignitas, quod homines impudentes audent se titulo artis uenditare, quam nunquam didicerunt, tamen est humanum, periculi magnitudine moueri, quo minus ferant isti histriones, quorum imperitia multos perire constat. Et accedit hoc quod auget periculum, imperitia parit audaciam, ut Thucydides ait, quare inter istos, ut quisque indoctiß. est, ita est audacißimus. Multi sunt morbi quos doctißimi, &peritißimi Medici mouere non audent, multa incidunt symptomata ex caußis adeo obscuris, ut etiam doctißimi uiri dubitent, quomodo occurrant: Incredibilis est uarietas signorum ante Crisin, quae non raro perturbat Medicum, quamuis sagacem.