Latin
CONTRA EMPIRICOS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 304
Unproofread scanNot analysed yet
At histriones isti quoniam semel perfricueruntfros tem, fortiter sunt impudentes, nullum morbumnma attingunt, nullo symptomate, nullis signis pertur bantur, &temeritas raro habet foelices exitus, leges puniunt imperitiam in medicis, grauißim enim inquit luris consultus, non debet impunitum relinqui delictum decipientis praetextu humanae fra gilitatis. Verum isti non solum de imperitia tenentur, sed etiam de dolo, cum uires suas norint, &tamen existimationis tuendae causa, omnia periculi contemnant, omnes morbos attingant. Porro al legem Aquiliam scribitur, dolum esse, si quis ofectet aliquid, in quo intelligit, aut intelligere debe infirmitatem suam alijs periculosam fore. Si pecunia tantum periclitaretur, sarciri damna possent, nunc ludunt in tali discrimine, ubi siquid secus accidit, neque corrigi peccatum, neque sarciri uctura potest. Quid enim reliquum est homini amissa uita? Quare in re tanta, Magistratus debebat impudentiam istorum cohercere, praesertim cum multa crimina in uno insint, quorum quaelibet pa nas habent legibus constitutas. Et prudenter in quibusdam ciuitatibus bene constitutis prouisum est, ne quis exerceat Medicinam sine authoritate collegij doctorum Medicinae. Quod si ubique seruaretur. melius consultum esset hominum saluti, cum in morbis non adhiberent nisi bonos uiros, &doctos medi cos. Nunc salutem suam committunt eiusmodi nebu lonibus, quibus non auderent exiguam pecuniam com mittere. Et tamen isti ad curationem nihil etiam adferunt, nisi impudentiam &audaciam plectendam legibus. Sed hanc curam Reipub. Magistratibus com mendemus.