Latin
CONTRA EMPIRICOS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 305
Unproofread scanNot analysed yet
Vos interim priuatim, si quando opus erit, periculi magnitudo admoneat, quales medicos consulere debeatis. Tutius est enim adhibere bonos uiros, &qui artem quam exercent didicerunt, quàm leuißimos impostores, &histrionicam magis quàm medicinam exercentes. Ego uero in hac re, etsi peri culo publico maxime moueor, tamen praeterea incredibili dolore afficior, propter contumeliam artis &doctrinae. Doleo enim negligi &contemni tantam scientiam pulcherrimarum in natura rerum, quam autores nostri complexi sunt: Neque uerisimile, tantam uarietatem scientiae reperiri potuisse, nisi deus istorum uirorum mentes, singulari afflatu mouisset, ad earum obseruationem, qui eas repererunt, &pleraque monstrasset abstrusa, quae humano ingenio erui non poterant. Quae tandem naturae pars desideratur, quae non sit patefacta atque illustrata horum lite ris? gemmae, plantae, animantia, &partes animantium, temperamentorum uarietates, causae morborum, causae remediorum.