Latin
DE ARTIBVS LIBERALIBVS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 320
Unproofread scanNot analysed yet
Et licet de puerorum rudibus ingenijs periculum facere, an non primum est, quod scire uidentur numerus, par, impar luditur, item cubus primus &postremus. Quamobrem in erudiendis pueris à numero auspicandum censet Plato, quo ex cultis ijs, quae natura insunt seminarijs, recipi caetera promptius queant. Et Pythagoras omnem philosophandi rationem è natura mentis hu manae cognatoque studio deriuans, principia Philosophiae numeros posuit. Tum qui praestitere quondam sapientia magni uiri, τὰ ἀριθμειν numerare, pro philosophari dixerunt. Abenzoar nosse inquit omnia, qui sciat numerare. Et Neocli Plato quaerenti, cur homo sapientißimum animal, respondit, quoniam numeros calleat. Iam quae arcana uenati maiores è pari ac impari, quae sublimia ex uno, duobus, tribus, quatuor, quinque, sex, septem, &rursum ex horum congreßibus, dies defecerit explicare tiplicare conantem. Accedunt ad numeros literae, sortes, aenigmata, nomismata, &huiuscemodi non paucae commerciorum notae. Nec est ut Syros aut Phoenicas memorem uobis authores numeri.