Latin
DE ARTIBVS LIBERALIBVS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 322
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem generi hominum ratio idem hoc ubique praestat, ut si gut, discernat, iudicet, quae usurae ueniunt è nume ria. Sequuntur eam ponderum ac magnitudinum mensurae, planae, solidaeque figurae, aequa, iniqua proportio, quae ferè capita Geometriae sunt. Hinc admi randae generi machinae, ac ut Eudoxi, Archytae, Menechmi, Archimedis, Boëtij automata praeteream, quantum bombarda, nostrate inuentum, belli cis contulit? Addo Plasticen, &quae nascitur è perspectiuis picturam, utrunque ciuitatum uel pulcher rimum ornamentum. Huius generis sunt celandi, sculpendi artes, &inter eas Calcographica, aereaeque Germanorum scribendi formulae. Hic artium nexus, haec origo mechanicon duabus principibus artibus Arithmetica &Geometria, hic usus est utriusque per tot manuarias operas. Quod si ad animum transferas Dij boni, quae suauitas, quod nectur offundetur contemplanti, imò quae lux sese ex illo rerum chao aperiet: isthaec mentem sensilibus haerentem, auellit seducitque ad intelligibilem aeternamque naturam. Sic Plato ἀριθμειν philosophari, &θεὸν ἀει γρομέρειν commodum afficta notatione dixit, id est, semper aeternam ueri naturam intelligendo uersare.