Latin
DE ARTIBVS LIBERALIBVS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 325
Unproofread scanNot analysed yet
Nec fas puto de illa pluracommentari, quisque secum bonus uir anxie cogit, quae illa γνησιη πλύμπoto, ut Callimachus at: Ipsa est quae in medio artium choro communis omnibus desidit, omnium rerum certa scientia. Sic Apolinem prudens antiquitas in medijs Musis pin rit uniuersitatem omnem cithara temperantem, ut est apud Orpheum. πανταπόλον κίθαρου πολυκρεκτῳ Ἀρμόζει. apita artium, nomenque πισοφιας, ut licuit, bre uißime attigi, non in hoc uersatus, ut magnifice lau darem. Egregie nobilis pictor Timanthes Cyclopem in tabula, utiferunt, breuicula dormientem delineauit, eius cum esset magnitudinem expressurus, iuxta Satyros thyrso pollicem monstri dimetientes fecit. Quomodo nos angustis ingenijs homines ingentia molimur, Philosophiae laudes, nec ferè nisi dormientis sapientiae oras contingimus. Equidem cum temperarem mihi à laudibus, quas multimultas ineptißime effutire solent, hoc egi tantum, ut quàm honestae res essent artes, quippe sacrae, intelligeretis. Tum ut admonerem iuuentutem, easdem Musas esse, quas hodie uocant artes, proba ratio est, cur uelim adulescentes hoc omnes rectißime norint. Paßim prostant Musae in poematis, uitio indo ctorum interpretum, qui rem multo dignam studio negligunt, &quantum conijcio iuuentae operas us ni distinent. Idem Mercurius est pueri, qui animus nobis, καὶ οὗτος ἐστιν ὁ στροφαῖος. Eadem Mu sae, deinde &eadem chordae, quae artes, animi cum habitu suo consonantia, Lyrae harmonia. Iam quis est è uobis, qui non harum rerum honestate capiatur? Conueniebat fortasse ut inhortarer uos ad uirtutem, sed uestra iam sponte currentes.