Latin
DE ARTIBVS LIBERALIBVS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 324
Unproofread scanNot analysed yet
Censae artium numero Musae septem, duae supersunt, Cleio &Calliope, quibus aequum in omnes lite ras ius: historiae Cleio, Calliopen poëmati praeficimus. Omnis generis scripta usurpant historia &poëma, nec alij maiori fruge operaue leguntur authores, quàm Historici ac Poëtae: Adulescentes animos è uulgarium studiorum forde euellunt, locoque referunt excelso, iam uiris digna spirantes. De Artibus hactenus, quae organa sunt, &quasi quaedam praeludia magnae illius Dijs genitae sapientiae, quibus instructae mentes hominum, Dei numen coelis demssum excipere queant.