Latin
DE PHILOSOPHIA ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 351
Unproofread scanNot analysed yet
Haec praefari uolui, quia in his congreibus praecipue decet nos, ut de studijs, ita de communibus periculis cogitare, &coniungereuota. Nam &ad hos congressus dictum Christi pertinet, cum ait: Se interfuturum, ubicunque duo, aut tres, in nomine ipsius conuenerint. Cum uutem hoc loco mihi neceßitatem dicendi imponat officij ratio, constitui potißimum de ea arte dicere, quam profiteor, uidelicet, de doctrina, quae leges motuum coelestium tradit, &magnitudines, spacia, interualla, metas regionum monstrat. Etsi enim scio in hac Schola, has diuinas artes non uituperari, tamen quia segnius coluntur, quàm oportebat, nostri est officij, quantum possumus adulescentum studia omni ratione accendere, atque excitare, eaque in re optarim nos à principibus adiuuari, sicut in Aegypto Regum liberalitas inuitauit ingenia ad has artes colendas, &illustrandas, &recens ante trecentos annos cum Latini homines, ne umbram quidem huius doctrinae tenerent, Ingeniosißimus Princeps Fridericus secundus Imp. ex Arabum monumentis eam transfundi in Latinum sermonem &utcunque instaurari magno sumptu curauit.