Latin
DE PHILOSOPHIA ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 352
Unproofread scanNot analysed yet
Ac multa extant testimonia, quae ostendunt his studijs uetustißimos Reges deditos fuisse, ut Atlantem, Orionem, Chironem. Ideo enim nomina eorum Stel lis, grata posteritas attribuit, ut significaret se ab illis doctrinam de motibus coelestibus, et anni descri ptionem accepisse. Et Caesar de se inquit apud Lucanum: Media inter prelia semper, Stellarum coelique plagis, superisque uacaui. Constat nunc quoque Impe. Carolum Quintum, &intelligere doctrinam coelestem penè ut artificem, adeoque amare, ut cum sibi aliquod interuallum ad quietem sumit, non ludis aut uoluptatibus animum relaxet, sed huius dulcißimae doctrinae disputationibus. Scio sedentem in thermis, cum pedis curationi uacare eum necesse esset, ocium fefellisse interdum horologijs artificiose describendis. Scio diligentißimum esse in quaerenda longitudine &latitudine regionum, in Stellis conferendis ad regionum situs, ut nauigans coelicontuitu cursum dirigere poßit. Quid honestius est ma gno Principe, quàm defessum animum tali uolupetate recreare.