Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 375-2
Unproofread scanNot analysed yet
in aedificatione, in metiendis uasis, sed etiam uiro po litico in Cosmographia, in locorum interuallis intelli gendis, Sed discedo ab his uulgaribus utilitatibus. Hi qui in studijs uersantur, &perfectam doctri nam expetunt, illam sibi utilitatem proponant, quod ad doctrinam de rebus coelestibus nullus aditus patet, nisi per Arithmeticam &Geometriam. Et quidem tanta uis est Arithmetices in doctrina de rebus coelestibus, ut mediocri Arithmetico penè omnia in dostrina rerum coelestium sint peruia: Certe magnam partem eius doctrinae, sine ullo negocio assequi potest.