Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 377
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uide quàm exiguo labore, quantum preci um operae poßis facere. Nihil facilius est, quàm has ut uocant, species in arte numerandi discere. His mediocriter cognitis, propemodum tota Astronomia statim percipi sine ulla difficultate potest. Plato in Phaedro fingit duplices animas, quarum alteras ait alatas esse, alteris, inquit, decidisse alas. Porro alatas ait uolitare in coelum, fruentes congres su colloquioque Dei, &pulcherrimo spectaculo cursuum coelestium, &considerare causas omnium mu tationum in inferiore natura, in aëre, in animantium corporibus, in hominum studijs &moribus, in uarijs imperiorum &ciuitatum casibus. Atque hae animae toto uolitantes coelo, captae pulchritudine diuinarum rerum, &illius admirandi ordinis, &suauitate doctrinae &uirtutis, hac una uoluptate perpetuo frui cupiunt, nec onerant animos obscoenis uoluptatibus, quae perturbant harmoniam uirtutis in animis, &obijciunt caliginem, ne coelestia aspicere poßint. At illae animae, quibus alae decidorunt, humi uagantur, &quaerunt uoluptates impu ras ex rebus terrenis, nec enim illam pulcherrimam lucem rerum coelestium aspiciunt.