Latin
ORATIO DE GRADIBVS IN
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 38
Unproofread scanNot analysed yet
Quia enim plurimum refert in ecclesia, qui ad mi nisterium docendi Euangelij accessuri sunt, doctrinam &mores probe cognitos esse, &Paulus uetat quenquam nisi ante exploratum ad docendum admitti, ac iubet requirendos esse homines fideles, &idoneos ad docen dum, quibus commendetur ministerium: nos quoque opor tet religiose operam dare, &ne inexploratos ad docendum irrumpere sinamus, eos quorum industria ac studium pietatis nobis probatur uestro testimonio ecclesijs commendemus. Cum enim haec sit publica quaedam uo catio, necesse est &publicum testimonium ad eam accedere, sed quonta existimo nostrum consilium à nemine sa no reprehendi, non iudicaui de eo pluribus dicendum esse. Cum autem mihi datum sit negotium de more publico hoc loco dicendi, etsi non ignoro me &elocutione, et alijs facultatibus multis modis imparem esse huic prouintiae, &nihil afferre posse, quod uel nouitate &gratia argumenti, uel commendatione orationis placere poßit, tamen quia propter publicam autoritatem quam mihi detrectare non fuit integrum, aliquid dicendum est.