Latin
ORATIO DE GRADIBVS IN
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 39
Unproofread scanNot analysed yet
Statui in praesentia sacrarum literarum studiosos, &qui ad do cendum accessuri sunt, admonere de suo offitio, ut post quam summo dei beneficio, hoc tempore pura Euangelis doctrina renouata ac restituta est, omnes suas cogita tiones, curas &studia conferant ad conseruandam in ecclesia puritate doctrinae, ac meminerint sibi unum hunc fine propositum esse, ad quem semper spectare, &quo omnis noster cursus contendere debeat, Haec adhortatio quam necessaria sit, praesertim hoc nouiß. tempore, nosolum praesentia summa pericula, sed etiam maiorum in posterum metus admonere nos debet, in quae iam prospicienteis homines pij &rerum spiritualium periti, sic iudicant non posse puram religionis doctrinam conseruari, nisi in hoc unum communibus studijs, ac coniunctis omnibus uiribus toto pectore incumbant omnes, quib. in Ecclesia com missum est docendi munus. Quod ut fiat in primis opus concordia, siue coniunctione animorum inter do ctores. Itaque de hac uirtute aliquid hoc loco dicam, tametsi haec adhortatio, multo latius patet, quam nunc pertexi poßit. Principio autem cum de concordia Ecclesiastica dicitur, intelligendum est, primum omnium requiri consensum purae doctrinae Euangelij, hoc enim caput est, &fons omnis Christianae concordiae.