Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 381
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quod attinet ad initia Arithmetices, quae inscholis tradi solent, &quae ad quotidianum usum conferuntur, uehementer errant, si haec putant admodum difficilia esse. Ars oritur ex natura ipsa mentis humanae, &habet certißimas demonstrationes. Quare initia nec obscura, nec difficilia esse possunt, imò priora praecepta adeo perspicua sunt, ut pueri etiam ea poßint assequi, quia tota res à natura oritur. Deinde multiplicationis, &diuisionis praecepta aliquanto plus requi runt diligentiae, sed tamen causae cito perspici possunt ab attentis. Exercitationem &usum requirit haec ars, ut aliae omnes. Est enim uerißimum, quod ait Anaxagoras: Manum esse causam sapientiae, si gnificans sine exercitatione, &experientia non posse artes recte percipi. Deinde sicubi est aliquid difficultatis, memineritis nullam esse artem, quae nihil habeat difficultatis. Et erratis profecto, si styli exercitium putatis facilius esse, quàm haec initia Arithmetices: Nec scholae sunt eo conditae atque constitutae, ut ignauis ocium ad perfruendas ineptas uoluptates concedatur, sed requirunt studia, curam &acrem animorum contentionem. Nec uero nego mul ta ab Arithmeticis quaesita, &animaduersa esse, quae procul recedunt à captu imperitorum: nam artes omnes agitatione crescunt. Sed ego loquor de lis initijs, quae &uobis tradi solent, &ad usum conferuntur. Quare adolescentes abijciant opinio nem difficultatis, &magno animo, &quadam cun spe ad hanc artem discendam accedant: quod si facient, deinde &rerum suauitas detinebit eos, &sentient ipsa rerum serie difficultatem minui. Exposui quae utilitates praecipue petendae sint ex Arithmetica, Dixi etiam de facilitate. Reliquae sunt aliae utilitates, sed obscuriores, de quibus non multa dicam.