Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 382
Unproofread scanNot analysed yet
Verißimum est, caeteras artes facilius percipi, cogu ta Arithmetica. Est enim Arithmetica inter primas artes, quae docet dijudicare, ac distribuere unum &multa: ostendit ordinem rerum, &monet confi sa euoluenda &discernenda esse. Haec sunt initu ratiocinationis in hominibus. Ideo prima est num rorum intelligentia, idque sensisse opinor Pythagram, cum definiuit, mentem esse numerum: significauit enim animam esse ratiocinatricem, quae discer nit res, &ordinem animaduertit. Haec sunt maxime propria menti, &sunt primae mentis functiones. Quare apte definiuit, mentem esse numerum, uidelicet, numerantem. Haec causa est, cur &ueteres Graeci post Grammaticen mox tradiderint Arithmeticen, deinde tertio loco proponebant Dialecticen, quarto Geometriam. Videbant enim Diale, cticen initia sumere ab Arithmetica, &exercitatio multiplicationis &diuisionis, optime praeparat in genia ad Syllogismos. Item uis demonstrationum me lius inum intelligi potest, cognita Arithmetica, quia haec habet maxime illustres demonstrationes. Praeterea nulti loci in autoribus occurrunt, qui sine hac arte non possunt intelligi. Pythagorici figurate usi sunt ias uocabulis Arithmeticis, eaque transtulerunt ad Physicam, &ad moralem Philosophiam: Sic enim Pythagoras Deum definiuit: Deus est excessus maximi numerorum supra proximum numerum. Ita uoluit significare, Deum esse unum, &quidem summam naturam. Nam denarium intelligit maximum numerum, huic proximus est nouenarius.