Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 384
Unproofread scanNot analysed yet
ni cubi complentur ad solidos usque, nec enim natura ulterius progreditur, multi dißimiles numeri procreantur: Ita degeneres ciues, qui tamen potiuntur Repub. ex praestantioribus orti, euertunt Respub. paulatim usque ad periodum. Hic ne uocabula quidem intelliguntur sine Arithmetica. Sed hae utilita tes leuiores sunt, illae sunt magnae, quas supra recensui: Quod cum in multis alijs uitae negocijs hac arte opus sit, tum uero sine ea ad illam praestantißimam Philosophiae partem de rebus coelestibus, nullus pateat aditus. Haec magna &grauis causa est, quae accendere generosas naturas ad hanc artem debet, quia qui expetunt solidam doctrinam, &magnis uiris dignam, omnibus ingenij uiribus contendere debent, ut ad caeteras communes disciplinas illam partem de motibus &effectibus coelestibus adiungant. Hunc uirum qui uniuersam Philosophiam animo complexus, arcanas causas plurimarum mutationum in natura, &hominum uita, &fontes uirtutis, &honestorum officiorum intelligit, recte beatum dixerimus, sicut &Vergilius sapientissime dixit: Foelix qui potuit rerum cognoscere causas Dixi.