Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 383
Unproofread scanNot analysed yet
Excessus supra nouenarium est unitas: Hoc modo inuoluerunt nu meris totam Philosophiam. Etsi autem melius est artes proprietradere, &non inuoluere totas figuris, &aenigmatibus, tamen interdum etiam alij Philosophi, qui perspicue Philosophiam tradere uoluerunt, adhibent exempla Arithmetica, quae non intelligere turpe est. Plato cum dicit, mutari Respub. propter coelestes causas, quae certas uicißitudines re rum efficiunt in ciuitatibus &imperijs, inquit: Quemadmodum resistit natura in uocibus, cum sesquitertius fundus iungitur quinario, id est, cum διὰ τεσσαρων additur δια πέντε, hoc est, cum completa est harmonia διὰ πασῶν. Ita cum circumacta est imperiorum periodus, ruunt &mutan tur Respub. Adiecit &causam hanc, quia cum pla ni cubi 384 DE VSV ARITHM.