Latin
NECESSARIAS ESSE AD OMNE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 395
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hic mihi uel Pericleam uim optarim, dum stultam iuuentutem in niam uiam reuocare contendo, quae elegantiorem literaturam partim errore contemnit, quod ad reliquas disciplinas comparandas inutilem esse censet, partim inertia fugit. Est enim &literarum, perinde atque aliarum bonarum rerum ea natura, ut sine sum mo labore nemini contingant. Notum enim illud est: Difficilia esse, quae pulchra sunt. Quanquam qui rationem subduxerit, quantulo negocio, quantum lucri faciat, qui commodorum magnitudinem ob oculos posuerit, hunc nullae res quantumuis durae, ab harum artium studio deterruerint, quas, nisi cognoris, ne dici quidem potest, quàm infoeliciter reliquas disciplinas tractaturus sis. Proinde aequis animis audite, quae me rationes adduxerint, cur elegantiorem literaturam rebus humanis plane necessariam esse iudicem. Primum, nemo tam uecors est, qui non uideat nobis certa quadam loquendi ratione opus esse, qua dilucide explicemus animorum nostrorum sensa, quacunque de re uel publice, uel priuatim agendum est. Fortasse ridiculum fuerit hic disputare, quam necessarius homini sermosit. Nam qui literas contemnunt, neutiquam uideri uolunt homini sermo nem adimere, sed orationis cultum adspernantur Proinde quantum referat, certam loquendi rationem teneri, paucis indicabimus. Nam qui recte rem aestimare uolet, is intelliget, non ita multum interesse, mu tus ted by C tus sis plane, an artem ad dicendum non adhibeas. Neque enim fieri potest, ut quae sentis, sic exponas, ut intelligi queant, nisi arte loquendi facultatem &pa res &confirmes. Vsu enim comper erunt prudentes uiri, nihil esse difficilius, quàm dilucide ac perspi cue de re quapiam dicere. Primum enim, nisi uim pondusque uerborum dicendo tueare, orationem tuam, qui adsequetur auditor?