Latin
NECESSARIAS ESSE AD OMNE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 396
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum usu, uelut numi, uocabula probentur, receptis utendum est, quae, quia, eloquentes homines, quasi per manus posteris tradidere, obscuritate uacant. Superiore seculo, cum sua sibi quisque uerba cuderet, &peregrina Latinis miscerentur, eiusmodi conflata est oratio, quae ne ab illius quidem aetatis hominibus intelligi potuit. Tan tum abest, ut posteritas adsequatur. Quis enim Scotum, aut huius farinae alium scriptorem hoc tempore intelligat? Deinde uix exercitatißimi praestiterint, necubi structuram orationis ac phrasin uiolent: quae si uitiata fuerit, necesse est orationem obscuriorem reddi. At hic quàm multa efferunt improprie etiam eruditi? Quoties absurdis, ac ineptis metaphoris sermonem obscurant? Quis enim Apuleium, &huius simias ferat? Sed recte Apuleius, qui cum asinum repraesentaret, rudere quam loqui maluit.