Latin
NECESSARIAS ESSE AD OMNE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 397
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo, ut uerba phrasinque satis noris, difficilimum ta men est, suo quaeque loco distribuere, alia deprimere, alia alis attollere, quaedam breuiter adstringere, aliàs euagari liberius, quaedam dißimulare ac tegere, alia promere, ut tanquam inter umbras lumina extent ac emineant. Est enim eloquentia omnino amplius quiddam, quàm tumultuaria uerborum congeries. Ve rum uideo errore labi iuuentutem, quae cum nesciat eloquentiae cum uim tum naturam, non arbitratur pre cium aliquod operae fore, cur eam sibi maiore studio contentioneque paret, &laudari à nobis professorcu lis putat uulgari more, quemadmodum sua unguenta solent Pharmacopolae: nec optimorum prudentißimorumque hominum autoritate commouetur, qui ad illius studium una uoce adulescentes, &communi clas sico inuitant. Miseram hominum conditionem, quan do, ut quaeque res optima est, ita longißime à conspectu nostro receßit, minimeque agnoscitur. Nec dubitarim ego, quin si oculis cerni posset eloquentiae dignitas, mirabiles, ut ille ait, amores sui excitaret. Sed cum casu iuuentus, non ratione uiuat, temerario quodam impetu ad ea delabitur, quae uulgo maxime celebrantur. Quare si quis est non imprudens rerum aestimator, is apud se expendat, primum nihil esse, cuius usus latius pateat, quàm sermonis com moda. Omnis hominum societas, ratio uitae instituendae publice ac priuatim, conquirendorumque omnium, quibus uitam tuemur, denique commercia omnia sernia sermone continentur.