Latin
4
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 4
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim satis est uidere quid agas, sed refert uel omnium maxime, quae Euangelij farrago est, scire unde animum petas legibus fauentem, et honesti amantem, nempe, quem à recti amore naturae genius auocat. Etenim, si solis legibus humanae mentes ad uirtutem incitabantur, non erat, cur aut filius Dei carnem indueret, aut Euangelicae literae proderentur. Quare cum ad componendam uitam, tum legum, tum Euangelij cognitio necessaria sit, cum unicum salutis compendium, fit sacrarum rerum scientia, quin omnes certatim animos diuinis literis despondemus? siquidem sua cuique salus esse quàm charißima debet. Alia studia, alijs uo luptas, alijs quaestus commendat, hoc uero perijs omni bus instituendae uitae cura, adeoque plusquam Diomelea neceßitas. Porro, qui è fictitijs Philosophorum, iut Theologistarum commentarijs uitae formam peti posse censent, quàm irreuerenter, quàm impie de diuinis literis sentiant, uestrum esto iudicium, Nam si nostris inuentis componi mores humani poterant, quid erat, cur legem ferret? suisque describeret articu lis, optimus maximus Deus? cur omnibus postibus, simbrijs etiam uestium insculpi mandaret? idque ne rationis nostrae censuram et consilia sectaremur. Nam hoc diserte additum est, ne nostras cogitationes sequeremur, ubi satis indicauit coelestis legumlator, mendacem, byGoc cem, uanum, ac futilem esse hominis captum, planeque regendum, ceu Theseo filo labyrinthum aliquem. Imo, si per sese hominum animi ad uirtutem erigi potuere, quid erat, cur carne Filius Dei, adeoque aeter nus sermo, uestiretur? cur in uniuersum orbem terrarum euulgari praeciperet Euangelium? cur aeternus Pater tam religiose commendaret orbiterrarum filij doctrinam: inquiens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: Ipsum audite.