Latin
5
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 5
Unproofread scanNot analysed yet
Cur sacrosanctam philosophiam maximi homines tam studiose li teris mandarent? Et doctrinam suam cum tanti uelit fieri coelestis Pater, quid homunculi nostra iactamus somnia? quid &λαοσκόπον philosophiam, nugarum regnum, uitae formam appellamus? Quin uidemus, quàm insanis Philosophi dogmatis caecitatem suam testati sint, dum in peruestiganda rerum natura nusquam non haerent, nusquam non hallucinantur, dum de bonorum ac malorum finibus disceptant: ubi hic uoluptatem, ille indolentiam, hic ἐυθυμίαν, ille gloriam, Stoicus falso nomine uirtutem, Peripateticus multo ineptius uirtutis usum adserit. Videbat ipse Socrates, non esse certi quicquam in uniuerso philosophiae genere, cum sapientiam suam uocaret ἀμφισβητησιμον ὄνας. At hominum λογολεχείας etiam diuinis literis nostrorum temporum Theologi praetulere, quibus debemus, ut nihil hoc tempore sint Christianae literae, nisi maliciae quaedam fallacis loquelae, ut ille apud Ciceronem ait. Adeo, quod doctrinae genus diuinitus ad corrigendas, confirman das, consolandasque hominum mentes proditum est, friuolae, addo etiam indoctae Sophistarum καὶ βέβη λοι κενοφωνίαι magna ex parte extinxere.