Latin
NECESSARIAS ESSE AD OMNE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 400
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc genus extant innumera paßim, ubi mediocriter etiam eruditos barbarismi fefellerunt. Adeo non quouis orationis genere lectori satisfeceris, sed cura studioque paranda facultas est, qua animi tui sententiam perspicue aliorum ocu lis subijcere poßis, omniaque commode, quae res poscit, eloqui: id est enim eleganter dicere. Quin igitur helleborum propinamus ijs, qui uenustatem orationis fastidiunt, adeo à communi hominum sensu alienis, ut ne quidem, quid loqui sit, intelligant. Peperit elegantiam neceßitas, quod et barbara omnia incerta sunt, &quae oratorijs ornamentis illustrata sunt clarius percipiuntur. Nam in hunc usum adhibe ri schemata Fabius scripsit, neque unquam ueram speciem ab utilitate recte diuidi sentit. In sacris libris, ut interim prophanos omittam, quid quaeso desideras Rhetoricorum schematum? At his opinor non usuri erant Prophetae, si nihil ad rem facere iudicassent. Videtis qua ratione uobis eloquentiae studia commendem, quod nec exponere, quae uolumus ipsi, nec quae à maioribus recte scripta extant, intelligere poßimus, nisi certam dicendi normam perdidicerimus. Equidem non uideo quomodo alijs hominum uice futuri sint, qui nec quae sentiunt, explicare, ner nec quod recte dicitur, adsequi queunt. Quare ut nulla sit eloquentiae dignitas, nulla gratia, tamen ea uis est, ut non igni, non aëre, ut aiunt, non aqua plu ribus in locis utamur. Quomodo enim consistant res humanae, si legum sacrarum &prophanarum patrocinium eloquentia deserat, si nec publicis, nec priuatis consilijs oratio quae intelligi poßit, adhibea tur, si res gestae nullis literis ad posteros transmitti queant?