Latin
NECESSARIAS ESSE AD OMNE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 401
Unproofread scanNot analysed yet
Ecquod uestigium humanitatis in tali Repu blica reliquum fuerit? Porro ab hac quantulum distabat aetas superior? quum sacrorum librorum sermonem prope nemo iam intelligeret, quotidieque stul torum Sophistarum arbitrio figerentur, ac refigerentur sacrae leges. Res gestae illorum temporum aeternis obrutae tenebris iacent, nemo enim erat, qui eis literarum lumen adhibere posset. Disciplinae om nes dicendi genere sic obscuratae sunt, ut ne Doctores quidem ipsi, quid profiterentur satis compertum haberent. Digladiabantur inter se de figuris sermonis Philosophi, tanquam in tenebris Andabatae, nec quisquam à domesticis suis plane intelligebatur. Re cte ille Ανάχαρσιν παρʼ Ἀθήναίοις σολοικίσειν, ἀθυναίους δὲ παρὰ σκύθαις. At isti domi suae εσολοικιζον, suamque singuli dialecton mira liber tate comminiscebantur. Iures eis uoluptati fuisse, non aliter atque Heraclito illi, caeteris mortalibus tenebras offundere.