Latin
NECESSARIAS ESSE AD OMNE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 405
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe ridere soleo Graecorum Grammaticorum uulgus, qui ad Physiologian totum Homeri carmen referunt, mireque sibi placent, cum noua metamorphosi belli nugatores ex Ioue aethera, ex in none aërem faciunt, quae ne per febrim quidem, unquam somniaturus erat Homerus. Quanto satius fuerat ea ostendi, quae ille lectoribus proprie admira tioni esse uoluit? proprietatem ac lucem in explican do, carminis ὀικονομίαν, cum uaria consilia, uarios casus miro ordine recenset, cum aptas occasiones nouis euentibus accommodat, quanta decori ser uandi cura, quanta sit item uerborum ac figurarum copia, uarietasque ijs locis, in quibus detineri lectorem uolebat. Vides quàm minime frigida sit aut ieiu na seditionis descriptio, in secundo Iliados. Nam et motus eius occasionem, &ipsum uulgi furorem, et seditiosas quorundam conciones, qui multitudini frigidam, quod aiunt, siffundebant, &Thersitae mores, morumque argumentum, formam, quas item grauißimas eorum orationes, qui multitudinis animos sedabant, in quibus uehementior est Vlyssea, lenior Nestorea. Bone Deus, quàm perspicue, quàm grauiter tractat: nec recte dicendi archetypum facile usquam reperias hoc loco absolutiorem, cuius elegan tiam uirtutesque omnes is demum propius cernet, qui imitari &exprimere stylo conabitur. Caue enim putes Homerum temere à M. Cicerone planè Oratorem uocari, aut inconsulte scripsisse Fabium, excellere hunc Poëtam Oratorijs omnibus uirtutibus.