Latin
NECESSARIAS ESSE AD OMNE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 406
Unproofread scanNot analysed yet
Iam quae scena res humanas uerius repraesentauit, quàm Homeri carmen, ut fieri nequeat, quin obiter &rerum admiratione tangamur, quum dictionem consideramus. Offerunt sese ultro spectanda morum exempla, Principum uulgique affectus, uaria rerum ge starum consilia: quibus nisi erudiri animos Arcesilaus sensisset, nunquam amasium suum Homerum uocasset. Mihi quidem omnium quae hominum ingenia peperere, nullum prudentius Homerico scriptum extare uidetur. Nec dubitarim adfirmare, quod Ho ratius censuit, Homerum, quid rectum, quid utilesit, melius Chrysippo &Crantore docere. Quaeso qui potuit Regum temeritas festiuius notari, quàm cum fingit somnio commotum Agamemnonem, uniuersum exercitum Graecum in discrimen adducere: Constat enim quàm ob friuolas causas nonnunquam omnia misceant Principes. Quid in Achyllis clypeononne rerum elementa, &clarißima sydera, praeterea horum positus etiam ac meatus graphice descripsit, unde postea &Philosophi dimetiendi coeli rationem accepere? Nam &eodem loco circumagi Ar cton inquit, nec unquam occidere, et è regione illi oppositum esse Oriona: qua sententia bonam Astrono miae partem complexus est. Quid, quod ibidem &pacis puis commoda &belli aerumnas inter se confert, cum duas urbes, alteram pace florentem, alteram bello uastatam depingit? quo magis inuisum, opinor, bellum rem perniciosißimam, optimo cuique faceret. In pacata urbe nuptijs locus est, exercentur iudicia, agantur causae, admirationi sunt Oratores. In altera iugulantur liberi, silent leges, mutum est forum, postremo miseranda est omnium ciuilium rerum ua stitas. Quid cedo potuit hoc commento excogitari prudentius? Neque enim plures Homeri locos hic attingere uisum est.