Latin
NECESSARIAS ESSE AD OMNE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 409
Unproofread scanNot analysed yet
Quis enim Philosophiae moralis locus est, quem non attigerint Demosthenes ac Cicero? Optimam πολιτείαν, nemo Philosophorum sic è ξωγράφησε, ac illi in actionibus suis, cum in improbos ac seditiosos ciues, tanquam ferrum, stylum stringunt, cum aduersus hostilem uim Respublicas consilio muniunt. Quid de pace popularius ueriusque excogitari potuit, quàm quod in ea oratione, qua legem agrariam dissuadet, Cicero dixit? Quid ciuilius ea legum praedicatione, quàm ex Demosthenica oratione κατὰ ἀριστογειτονο Iuris consulti in suos commentarios transtulere? Sed quorsum attinet hic prolixius scriptorum ἐγκώμιον texere? Quin ipsi periculum facite, quid ex claßicis quisque praestet, quanta perspicuitate gratiaque omnia explicet, quàm prudenter omniae colligat, quae ad institutum pertinent. Nisi enim ad horum imitationem te componas, prorsus desperan da est recte dicendi iudicandique facultas. Superest, ut indicemus &alteram causam, cur eloquentiae stu dijs iudicium acui statuerimus. Id uero fit, quod bene dicendi cura per sese uegetiorem animum reddit, ut quid in quaque re maxime conueniat, aut prosit, rectius perspiciat.