Latin
NECESSARIAS ESSE AD OMNE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 408
Unproofread scanNot analysed yet
Ego figurarum copiam praecipue nostrae orationi suppeditare uideo, uarietateque rerum animos tum erudire, tum delectare. Historia iudicium formari, dicendique facultatem augeri Demosthenes censuit, cum Thucydidem adeo familiarem sibi fecit, ut octies etiam descripserit. Amauit et Xenophontem Cicero. Et cum uniuersabi storia πολιτεῖα quaedam sit, uarias constituendarum rerum publicarum formas adumbrat. Nam ut hic nihil aliud dicam, quid admirabilius est τῶν πολιτειῶν collatione apud Herodotum, ubi Persarum Satrapae alij διη μαρχίαν, alij ὁ λιγαρχίαν. alij μοναρχίαν probant? Quo loco uides grauißimum scriptorem morbos omnes, uitiaque ciuitatum, uelut in tabula depinxisse. Verum nemo tam impru dens est, qui non hoc consilio animaduerterit conscriptas esse historias, ut omnium humanorum officiorum exempla tanquam in illustri posita loco cernerentur. Quae si nihil ad erudiendos excitandosque mortalium animos conducunt, quid fuit, cur Scipio senserit se clarorum uirorum imagines intuentem, ad uirtutem accendi? Oratores cum Respublicas ad ministrarint, &in iudicijs uersati, de iure, aequo ac bono tam multa disseruerint, consentaneum est, pleraque utiliter monere.