Latin
ORATIO DE GRADIBVS IN
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 41
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi enim uerum est, etiam consilio, ac potentia diuina puram doctrinam in Ecclesia conseruari, tamen cum de nostro officio dicendum est, quia Deus ministerio uerbi, per homines in Ecclesia agit, maximi momenti res est, non tantum ad publicam tranquillitatem, &alia commoda, sed etiam ad doctrinae puritatem conseruandam. Nam concordiam uoco, non tantum opinionum &doctrinae, sed etiam uoluntatum consensionem, uera coniunctione inter se mutuo deuinctos esse animos docentium.