Latin
ORATIO DE GRADIBVS IN
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 42
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut clarius perspici poßit, quàm necessaria sit haec uirtus, aliquo modo consideremus, quantum malorum secum trahat discordia, praesertim inter eos, qui sunt in ministerio publico. Neque uero hoc iudicare difficile est, si tantum aspiciantur exempla, quae utinam nos non nimis infoeliciter doceant, ac tantum de praesentibus conqueri, non etiam futura metuere cogamur. Sed de exemplis mox dicam, nunc hoc prius, ut magnitudinem malorum consideremus, quae saepe à leuibus, &exiguis apparet initijs, oriuntur, ubi haec pestis irrepserit in publicum ministerium Ecclesiae. Neque enim securè contemnendae sunt Diaboli insidiae, aduersus ecclesiam. Cum enim is ueresit, ut dicitur mille artifex, &Ecclesiam acerbißimo &immortali odio prosequatur, nec cesset, aut desinat omnes uias &modos quaerere, quibus Ecclesiae dißipationem, &perpetuam uastitatem afferat, ubi alia non potest, haec arripit initia, &occasiones, ut undecunque inter Doctores spargat discordiae, ac dißsidiarum semina. Vbi autem maxime principio non sunt de doctrina dißensiones, sed aliae priuatae, ac personales offensionum caussae, tamen inde permanat ad totam Ecclesiam, &ubi simul gliscunt, tales, &erumpunt odia, primum periclitatur, mox etiam palàm laeditur ipsa doctrina.