Latin
ELOQVENTIAE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 420
Unproofread scanNot analysed yet
Similia horum exempla non rara suppeditabit quotidianus scriptorum usus. Postremo quam aliam ob causam Sophistae sacris libris ablegatis, nouum Theologiae genus reperere, quàm quod illorum sermonem, &disserendi rationem non adsequebantur? Quorum exemplum, si quem à barbarie non deterret, is fustuario, non oratione castigandus est: nam si perrexerit iuuentus bonas literas contemnere, haud dubie futurum est, optimis neglectis, ut rursus sacrae bonaeque res omnes pessum eant. Fallitur enim quisquis uerbis tantum, non etiam men te barbaros fuisse Theologastros istos censet. Iansi quando Ecclesiasticum dogma tuendum fuerit, quam quae so praestabit is, qui quid sentiat, explicare non potest? An confusaneam aliquam ac Stoicam orationem adferet in qua de uerborum interpunctione rixetur? Ab hoc auditor cum expectarit perspicuam sacri dogmatis tractationem, perinde ac hians coruus discedet, diu frustra molestis distinctionibus fatigatus. Itaque quos pietatis tenet studium, ij uel Christa, vel publicae neceßitati Ecclesiae hoc praestent officij, ut recte loqui discant.