Latin
ELOQVENTIAE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 421
Unproofread scanNot analysed yet
Vocat huc etiam Paulus, cum in Corinthijs linguarum studium probat, cuius auto ritas merito apud uos ualere debet, quibus in ore tam multus est. Indicaui paucis quid ad literarum prophanarum acsacrarum tractationem conducat, recte dicendiscientia. Nunc uestrum est cum elegantiore literatura in gratiam redire, eamque cupidè amplecti. Video plerosque intempestiue properare ad grauiores, ut uocant, disciplinas, quosdam ad Iura discenda, ad Medicinam spes quaestus rapit, alij ad Theologiam contendunt, priusquam robur aliquod fecerint in studio artium dicendi. Qui si suo quaeque ordine adgrederentur, bone Deus, quantò rem foelicius gererent? Nunc male tentato compendio ipsi sese morantur. Fuit apud nos Morio quispiam, qui in heri culinam ex more ligna ferebat. Is solitus est ex infima strue, ea reuellere, quae moueri sine magno negocio non poterant. Interrogatusque cur id fieret, respondit, se difficilimam laboris partem primum confecturum, summa illa facilius moueri: nec uidit quantum refer ret, singula ordine tollere. Huius mihi persimiles ui dentur, qui fastiditis his artibus, ad sublimia prouolant. Nam &augetur discendi labor, &incommodius omnia tractantur, cum nondum sint perpoliti primis 422 ENCOM. ELOQVEN. primis rudimentis. Deum immortalem, quàm infoe liciter ceßit maioribus nostris haec praecipitantia. Nullum genus artium superioribus seculis non foede conspurcatum est ab his, qui cum elegantiores lite ras non attigissent, in optimas quasque et grauißimas disciplinas tanquam in rosas porci irruerunt. Theologia stultis &impijs quaestionibus prorsus obruta est. Qui Philosophiam profeßi sunt, ne nomen quidem artis satis intellexerunt.