Latin
M. D. XXXVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 427
Unproofread scanNot analysed yet
Nam antea nunquam in publico coetu docui, &fieri nequit, quin re cens hospes huius Academiae, magis metuam iudicia uestra. Omnium oculi in nouos hospites intenti sunt, multoque iudicant de eis morosius, quàm de notis &familiaribus. Itaque magna in solicitudine esse coepi, postquam haec prouincia mihi ab illustrißimo Prin cipe nostro Electore mandata est, uosque magnopere oro, ne fiducia ingenij, aut doctrinae singularis à me expetitam esse existimetis: sed quodam amore patriae hic potißimum uiuere malui, &si quid contigit ingenij aut industriae, conferre potißimum ad pa triae utilitatem. Quare non arrogantia, sed quodam probabili consilio, seu studio potius à me expetitum esse hunc locum putetis. Vobisque initio polliceor, mihi non defuturam esse diligentiam in ullo officio, quod à modesto &tranquillo hospite requiri potest. Academiae authoritatem maximi faciam, professorum beneuolentiam, quibus potero officijs, tuebor, perficiam etiam, ne ciues in me humonitatem desiderent. Hanc meam uoluntatem, si probabitis, spero uos de ingenio meo, &de his operis scholasticis minus acerbe iudicaturos esse.