Latin
M. D. XXXVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 428
Unproofread scanNot analysed yet
Ac uero in primis decet uiros doctos candor, in prouchendis &iuuandis tyronibus, qui Reipublica operam nauare student. Quare rogo, ut his anspicijs meis faueatis, mihique, ut ille ait, crescendi copiam detis: quod si facietis, melius de publicis studijs mereri potero. Cum autem haec praelectio instituta sit praecipue, ut ad eloquentiae seu recte dicendi studium iuuentus assuefiat, dicam aliquid de eloquentiae laudibus, ac utilitate. Et quoniam iuuentutis excitandae caussa, haec oratio habetur, dicam de ijs utilitatibus, quae nunc in hac forma Reipublicae bonis ingenijs expetendae sunt. Eximia quaedam uirtus est eloquentia, quae est facultas sapienter &ornate dicendi, de religione, de Republica, deque alijs artibus, regens Imperia, summorum Principum consilia, uoluntates inclinans populorum ac gentium, &uel incendens languentes, uel reuocans, ac sedans incitatas, qualem describit Vergilius eloquentiam cum ait: Ac ueluti magno in populo cum saepe coorta est Seditio, saeuitque animis ignobile uulgus, Iamque faces &saxa uolant, furor arma ministrat: Tum pietate grauem ac meritis si forte uirum quem Conspexere, silent, arrectisque auribus astant, Ille regit dictis animos, &pectora mulcet.